| III 60
 
 Quidam nostri monasterii monachus decrepitus, immo increpitus, regule obvius naturali rationique,
 discipline contrarius instigante diabolo in quendam iuvenem monachum impudenter nefario affectu
 libidinis lasciviit, cui, cum multotiens multisque blandiretur affectibus, muneribus et promissis
 impugnatam ipsius non potuit corrumpere castitatem, tandem imminente opportuno tempore ipsum
 arripuit violenter. Sed qui Dei spiritu agebatur, abhorrens tanti sceleris feditatem, proprie honestatis
 defensor et custos, cultello proprio amputavit virilia monachi furientis. Doceat igitur sedes
 apostolica, cuiusmodi correctionis et culpe subiaceat offensio utrorumque.
 
 III 61
 
 Impudici senis libidinem et honesti continentiam iuvenis ex serie litterarum, quas domino pape
 misistis, notantes intelleximus quod, dum ultra metam etatis fureret motus in sene, tutele moderamen
 in iuvene vis defensionis excessit, aggressori vasis seminariis amputatis. Cum autem seni sit
 medici cura provisum, petiistis et iuveni dispensationis gratia subveniri. Nos autem discretioni vestre
 auctoritate domini pape mandamus, ut hostis nature ac usus falsarius naturalis, qui fratris pudicitiam
 in ecclesia attemptavit, in monasterio artioris observantie retrudatur vindicte daturus exemplar,
 ne transgressio transeat in exemplum. Sane circa iuvenem, qui, etsi defensor pudicitie fuerit,
 ultionis tamen excessor extitisse videtur, sic moderamini provisionis arbitrium, ut defensionis excessui
 satisfactio omnino non desit, et rigor penitentie libere contradictionis audaciam non compescat.
 Si igitur aliud canonicum non obsistat, dispensationis ianuam aperiatis eidem, ut secundum, quod
 expedire videritis, in ordinibus iam susceptis et in suscipiendis dispendium non incurrat. Illum autem
 monachum infrunitum, qui turpi verborum lascivia seni de iuvene spem infamis patientie dicitur
 pretendisse, arte penitentie volumus esse participem, quem abominabilis culpe credimus non
 expertem.
 
 III 62
 
 Serpentis antiqui perfidia in humanum genus iniquitatis venena transfundens a paradiso hominem
 eici et ascensum ad superne patrie gloriam eius procuravit posteris interdici, exinde maiori fremens
 aculeo, quod hominem ad ea regna credebat ascendere, a quibus sua se dolebat perfidia corruisse.
 | 
 |