Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1845


pulcher atque admirabilis sese intuentibus aperitur ut mentes
admiratione consternat, qui cum etiam assuefactos non satiet
per descensum unicum et angustum atque asperum .MD. passuum
inter amenas umbras et opaca silvarum, rivis hinc inde
quoddam agreste sonantibus. Ast ubi in finem descensum est
specus apparet alter, verum cymbalorum sonus terret adeuntes
ingressu primo et aliquandiu spectabilis incedenti fit obscurior
et ingentis amnis se extollentis frons aspicitur, qui ubi parvo
cursu maximum demonstravit impetum conditur. Intra vero
spacium est horribile et incognitum, angustum tamen sacrumque
adeo ut a diis habitari veteres crediderint incole. Alius preterea
specus ulterius est quem Thiphoneum vocant, angusto
ore et (ut experti tradidere quidam) pressus et assidua nocte
suffusus, eumque dicunt aliquando Thiphonis fuisse cubile, et
quod in se demissa confestim exanimat. Memorandus est et
fabula et natura. Mons autem extrorsum croci plurimum ferax
est, adeo ut sint qui credant ob hoc illi nomen Coricus
positum.
CORIS Thessalie mons est serpentes producens quibus sipas
nomen est, non proprium habentes colorem sed loci similem in
quo morantur sumentes; morsu quidem non aspero sitim ingerunt,
et insanabilis est.
CORITUS mons creditur Hetrurie a Corito vetustissimo rege
Electre viro et Dardani patre una cum oppido in eodem existente
denominatus.
CORSICUS mons est ultra Hiberiam et Hyrcaniam, ex quo
nascuntur ex vicinis fontibus Cyrus et Cambyses ingentia
flumina.
CORONE Achaie promontorium.
CREON mons est in insula Lesbos.
CRIMOCA promontorium Euxini maris arduo supercilio.
CRISE promontorium est Occeani orientalis apud Seres.
CROCODILLUS Cilicie mons est a parte Amanni fluminis.
CROCUS mons est in Creta insula.
CROTONIUS mons Achaie Pise civitati supereminet.
 
DADAI montes sunt Yndie olim Cliopedis regine
propinqui.
DARDANUS mons est Apulie.

Torna all'inizio