Lanfrancus Ticinensis: Decreta Lanfranci pro ordine Sancti Benedicti

Pag 6


deinde ad lauatorium uadant et prius lauent se et postea pectinent.
Dehinc ad aecclesiam ueniant, aquam benedictam sumant, in chorum
uadant et incumbentes terrae infantes exspectent. Cum uero infantes loti
fuerint et se pectinare inceperint, pulsetur maius signum ad horam.
Accedentes et ipsi ad aquam benedictam in chorum ueniant et dimisso
signo omnes simul tres orationes faciant. Quibus factis pulsetur minus
signum et canatur Tercia. Inchoato psalmo Miserere mei deus surgentes
missam matutinalem celebraturi ante et retro facient et se induere
pergant. Celebrata missa sedeant omnes in choro praeter aliquos conuersos,
qui sacerdotem et eos qui ad missam seruierunt adiuuare debent.
Quod cum expleuerint redeant et ipsi in chorum. Tunc iubente abbate
prior sonet signum minimum. Deinde eant omnes in capitulum duo et
duo sicut sunt priores, maiores prius, postea infantes. Peracto capitulo,
pulsata tabula, dicto ab abbate uel priore Benedicite loquantur in claustro.
Infantes capitulum suum teneant et postea in refectorium pergant.

Torna all'inizio