: Assise regum regni Sicilie

Pag 50


et consilium animi investigare, si deliberatione vel consultatione, vel lubrico
etatis proruperint, ad facimus, vel prolapse sint. Utrum earum fortuna
tenuis sit an torosa, petulantia stimulate fuerint, an dolore maxime materiali.
Ut, his omnibus perquisitis, probatis vel manifestis, non de rigore
iuris, set de lance equitatis, super commissis excessibus, lenior vel asperior
sententia feratur. Sic, enim, perfecta iustitia divine iustitie respondebit. Nam
nec nos poterit illa divina sententia: in qua mensura mensi fueritis remetietur
vobis.
Legum igitur asperitate lenita, non ut olim gladio agendum, set
rerum ad eam pertinentium confiscatio inducetur, si filios legitimos ex eo
matrimonio violato, vel alio non habuerit. Periniquum est successione quippe
fraudari, qui nati sint eo tempore quo thori lex legaliter servabatur. Aut
viro traenda est, nullatenus ad vite periculum servituro, set ultionem thori
violati, nasi truncatione, quod sevius et atrocius inducitur persecuturo. Ultra
enim, neque viro, neque parentibus sevire licebit. Quod si vie eius noluerit
in eam dare vindictam, nos huiusmodi maleficium non sinemus inultum,
precipimus publice flagellandum.
Qui coram se spectante, vel arbitrio, permittit cum ganeis suam
coniugem lascivire, non facile poterit vero iudicio accusare. Viam quippe
mechandi aperit, qui cum possit prohibere consentit.
Quamvis uxorem suspectam quis habeat, eum lenocinii non dapnamus.
Quis enim alieni thori iure inquitet quietem. Quod si patenter
deprehendimus quempiam habere uxorem questuosam, dignam nostris temporibus
mox sequimur pene vindictam, eum quoque pena infamie
condempnamus.
Femine penitus, et adulterii et stupri severitate iudiciaria prestentur
immunes, quas vilitas vite dignas legum observatione non credit.
XXVIII.De eodem
Que passim venalem formam exhibuit, et vulgo prostitutam se prebuit,
huius criminis accusationem ammovit. Violentiam tamen ei ingeri
prohibemus, et inter boni testimonii feminas, ei habitationem vetamus.

Torna all'inizio