Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

203


maioris ecclesie comuniter eligendum. Iam enim migraverat
a seculo archiepiscopus ille Vuido sepultus in loco, qui
nominatur vulgo Berguli, ubi post urbis incendium in
amaritudine anime diem clausit extremum. Ab illo etenim
die Arlembaldus omni instat conamine, modo cum clero
modo cum populo de eligendo agens episcopo nova a
Romanis accepta licentia, spreta vero regum veteri providentia.
Veruntamen maior civitatis portio ex clero ac sapienti
populo prisce consuetudini et regio intendebat honori.
Ipse autem neglectis omnibus et iuramento communi solum
Romani illius Ildeprandi auscultabat consultui. Iamque
dies illa propinquabat, quam ad hoc agendum ipse providerat,

Torna all'inizio