Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 62


Sed juvenilis animus, militia fervens et laudis avidus, quod sibi interdictum erat minus
servans, ad hoc niti coepit, ut ante reditum comitis aliquod nobile facinus, unde militarem
laudem mereretur, perpetraret. Unde et Traynam usque progrediens, Jordanum, comitis
filium, cum familiari militia comitis secum Cathaniam adduxit.
Porro Bernarvet, magno electorum militum exercitu congregato, de nocte accedens, haud
procul a Cathania, in abditis locis insidiis occultatur, triginta militibus Cathaniam usque
praemissis, qui eos ad certamen excitatos, fugiendo longius ab urbe protraherent. Hugo
vero et Jordanus, militia ferventes, suos ad certamen cohortando, urbe cum magno impetu
digrediuntur; trigintaque electos milites insidias speculatum mittentes, ipsi incautius insequi
accelerant. Porro, speculatoribus praecedentibus, locum insidiarum transgressi, dum a subsequentibus
usque perventum est, illi ab insidiis prorumpentes, hostibus horribili turbine insurgunt.
Itaque qui praecesserant, insidias a tergo videntes, nec ad socios, hostibus interpositis,
regredi posse, Paternionem fugientes evadunt. Nostri vero dum fortiter congredi nituntur,
Hugo, comitis gener, cum pluribus occiditur; Jordanus autem, hostes ferre non valens,
cum paucis Cathaniam elabitur. Bernarvet laetus cum spoliis Syracusiam regreditur.
Comes itaque, rumorem huiuscemodi per legatum cognoscens, reditum accelerat. Exercito
itaque adversus Bernarvet commoto, castrum, quod Zotica dicebatur, oppugnans, funditus
destruit, viros perimit, foeminas in Calabriam venditum mittit, anno incarnati Verbi
MLXXVI. Sed quia animus principis, dolore generi interfecti, ad mentis debilitationem
pene infectus, nisi majori vindicta sanari minime poterat, ampliorem vindictam expetens,
usque ad provinciam Notense m profectus, ita omnia exterminavit, ut etiam ipsas messes tempus
enim triturae instabat - , quia asportare non poterat, penitus igni combusserit. Quod
etiam passim per diversa Siciliae loca facere addens, maximam egestatem ipso anno eidem
insulae incussit:
Nascitur ergo fames, quia sustulit ultio panes.
XI - Anno Verbi incarnati transacto millesimo
Adjectoque super mille septies undecimo,
Expeditionem movet comes, mense majo:
Naves vela dant per aequor, suffragante zephiro.
Aera sonant, buccinando pontus plaudit jubilo:
Classis magni Alexandri non fuit hac pulchrior.
Aura ridet cum fortuna; pubes gaudet bellica;
Citharizant ad hoc docti; resonant et tympana.
Trablas itur oppugnatum: nil tumescunt aequora.
Sed transcendit equitatu comes, fronte bellica,
Montium scopulosorum ima, sive ardua,
Bellicosae juventutis multa fultus copia.
Clipeos, auro fulgentes, et splendentes galeas
Sol cum tangit, intuentum aciem reverberat.
Montes omnes splendescunt super clara sidera.
Equi fremunt; dant hinnitus; echo montes resonant.

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio