| et virtute huius triplicis caloris, virtus formativa convertit materiam a muliere
 praeparatam in substantiam membrorum per modum quo est transmutatio corporis
 in augmento ut 15 de Animalibus dicitur;
 et secundum quod proceditur in perfectione organorum, secundum hoc
 anima incipit magis ac magis actu esse in semine, quae prius erat in potentia:
 ita quod conceptum primo participat opera vitae nutritivae, et tunc dicitur vivere
 vita plantae; et sic deinceps, donec perveniat ad completam similitudinem
 generantis.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod anima sensibilis nullo modo est hoc aliquid:
 quia nec habet aliquam partem sui per quam individuetur: nec habet esse subsistens
 et absolutum, cum nulla eius operatio sit nisi mediante corpore; nec hoc
 ipsum quod est moveri motu progressivo, facit sine organo corporali. Est enim
 duplex virtus motiva: una imperans, et altera imperata. Imperans est virtus
 appetitiva sensitiva, cuius actus constat quod non est sine organo corporali.
 Virtus autem motiva imperata et exequens motum est vis quaedam musculis et
 lacertis affixa, ad quorum motum totum corpus movetur. Et sic patet quod in
 motu animalis haec operatio quae est movere, non est animae sensitivae secundum
 se, sed mediante organo corporali; unde non sequitur quod esse absolutum
 habeat.
 Ad secundum dicendum, quod ex actione qualitatum elementarium sequitur aliquid
 dupliciter. Uno modo ex ipsis secundum se, sicut sapor et odor, durum et molle, et
 alia quae determinantur in 4 Meteor.: et sic nec anima sensibilis
 nec aliqua forma substantialis ex actionibus earum sequitur: quia sequeretur
 quod formae substantiales ex necessitate materiae inducerentur, ut
 Empedocles dixit. Alio autem modo sequitur aliquid ex eis sicut ex instrumentis,
 ut dicit Philosophus in 2 de Anima, quod ignis in motu augmenti est
 sicut instrumentum regulatum, sed principaliter agens et regulans est virtus
 animae dirigens in determinatam quantitatem. Et similiter dico, quod ex actionibus
 qualitatum activarum consequitur anima sensibilis et aliae formae substantiales
 secundum quod in eis ut instrumentis manet virtus animae, vel alterius
 substantialis formae et ipsius caeli; et ideo non oportet, cum non agant in
 virtute sua tantum, quod ex actionibus earum nihil sequatur ultra earum speciem:
 quia ex motu instrumenti sequitur effectus secundum rationem principalis
 agentis.
 Ad tertium dicendum, quod supposito secundum fidem nostram quod caelum sit
 corpus inanimatum, nihilominus tamen ponimus quod motus eius sit ab aliqua
 substantia spirituali sicut motore: et cum motus sit actus motoris et mobilis,
 oportet quod in motu non tantum relinquatur virtus corporalis ex parte mobilis,
 sed etiam virtus quaedam spiritualis ex parte motoris: et quia motor est vivens
 nobilissima vita, ideo non est inconveniens, si motus caelestis, inquantum est in
 | 
 |