Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 179


eventui, nos, cedentes lacrimarum instantie et prosequentes sacerdotis officium, pro eo vestram
sollicitamus prudentiam, ut ei viam ad veniam preparetis. Si vero, quod absit, aliquid difficultatis
occurrat, securitatis reditus non negetur.

VII 81

Ultra vires meas est negotium mee parvitati commissum, et cum ferre non possim, sancte pater,
vestre humiliter supplico sanctitati, ut vel illud transferatis in humeros fortiores vel aliquem alium
probate virtutis ad relevationem sarcine, que me premit, mihi providentia vestre discretionis
adiungat.

VII 82

Cum noceat differre partes, eo quod consuevit interdum mora periculum afferre negotiis, et precibus
et consilio vestram sollicitamus prudentiam, ut circa reformationem pacis inter I. et B. effectu
celeri prosequamini, quod debetis.

VII 83

Princeps regum terre, in cuius manu sunt hominum mors et vita, qui aufert spiritum principum et
in regno hominum dominatur, nuper de medio sustulit clare memorie .., ducem Austrie, verum
utique pacis amicum, verum concordie zelatorem, cuius corpus iam pro parte in Cassinensi monasterio
recepit sepulturam et in parte, que longi tractum itineris ferre potest, refertur ad propria, tristi
participio funeris exhibenda propinguis. Porro et afflicta familia tanti viri patrocinio destituta conducit
ossa defuncti, pro quibus paternitatis vestre dulcedini supplicamus, ut circa predictos in securo
conductu sic vestra benignitas in affectum prosiliat et effectum, quod etiam defuncti ossibus non
desit humanitas et vivis saltem in hoc consolationis remedium procuretur. Ad hec supplicantes adicimus,
ut iustas petitiones, quas pro .. filio eius et terra sua vobis offerri contigerit, ad exauditionis

Torna all'inizio