dignitatem, bene autem regentem ad regni, nec non mendacem ad  
ruboris dignitatem, et latronem ad eam que est mortis. 
4. Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in aliis  
etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam  
male quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi  
comparationes non fiant nisi per respectum ad terminum  
meritorum, quem dignitatem dicimus (ut dictum est),  
manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum  
magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores, quedam  
maxime sint; et per consequens aliquid dignum, aliquid  
dignius, aliquid dignissimum esse constat. 
5. Et cum comparatio dignitatum non fiat circa idem obiectum,  
sed circa diversa, ut dignius dicamus quod maioribus,  
dignissimum quod maximis dignum est (quia nichil eodem  
dignius esse potest), manifestum est quod optima optimis  
secundum rerum exigentiam digna sunt. Unde cum hoc quod  
dicimus illustre sit optimum aliorum vulgarium, consequens  
est ut sola optima digna sint ipso tractari, que quidem  
tractandorum dignissima nuncupamus. 
6. Nunc autem que sint ipsa venemur. Ad quorum evidentiam  
sciendum est, quod sicut homo tripliciter spirituatus est,  
videlicet vegetabili, animali et rationali, triplex iter perambulat.  
Nam secundum quod vegetabile quid est, utile querit, in quo  
cum plantis comunicat; secundum quod animale, delectabile,  
in quo cum brutis; secundum quod rationale, honestum querit,  
in quo solus est, vel angelice sociatur <nature>. Propter hec tria  
quicquid agimus, agere videmur. Et quia in quolibet istorum  
quedam sunt maiora, quedam maxima, secundum quod talia,  
que maxima sunt maxime pertractanda videntur, et per  
consequens maximo vulgari. 
7. Sed disserendum est que maxima sint. Et primo in eo
  |  
  |