Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 106


2 Qui sperat in Domino prosperabitur et in eius diuitiis nutrietur.
2' Jnde est quod sperare debes in Domino et facere bonitatem,
ut manentem adire ualeas ciuitatem, ubi angelorus pane
saciaberis in eternum.
3 In supernis spes nostra extenditur, ubi non terrena set celestis
hereditas perpetuo possidetur. 3' Ad hanc igitur festinemus accedere
et que nos impediunt dimittere non tardemus, ut spes
nostra suo desiderio non fraudetur, set in Abrahe sinu confidentes
anime requiescant.
4 Spes morientium Deus de alto descendit polorum, ut homo secure
ascenderet ad gaudia angelorum. 4' Jnde est quod non debetis
ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et
ceteri qui spem non habent, quoniam omnes mortui resurgent
et secundum opera sua recipiet unusquisque.
5 Non debet aliquis de Deo presumere nec etiam desperare, set
potius bona facere et spem dare. 5' Attende igitur et non timeas
set confidas, quia peccatrici Dominus dixit dimissa sunt tibi peccata,
quod quia Iudas non inspexit laqueo se suspendit.
6 Spe quod optatur attenditur, et nunquan deficiet quod prebetur.
6' Noueris itaque quod gaudium bonis est paratum, et eis
non deficiet in eternum.

Torna all'inizio