Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 160


paucis quos eligeret traduceretur in Syriam, comiti vero Mellenti
ceterisque Francis ad transfretandum navigia pararentur. Nobiles
autem viri de regno Sicilie, qui cum eo in campanario erant,
terras suas secure ac libere possiderent, militibus stipendiariis
indulta licentia vel in curia commorandi, vel ad alium locum
quemlibet transeundi. Hoc ita sine dolo factum iri iuraverunt
Richardus Siracusanus electus, Matheus notarius, gaytus Richardus,
Rumoaldus Salernitanus archiepiscopus, Iohannes episcopus
Maltensis; ipsaque nocte galeam preparari fecerunt. Mane vero
cancellarium e campanario cum paucis sociis extrahentes, ad
portum eum Gallicum perduxerunt. Cumque galeam ascenderet,
canonici panormitani qui aderant rogabant eum ut a sacramento
fidelitatis eos absolveret; at ille rem dissimulans, nichil respondit.
Tunc curie familiares ceperunt eum primo blandius hortari, dehinc
acrius et importunius comminantes instare ut, electioni renuncians,
eligendi pastoris canonicis copiam daret. Ille vero
videns armatam circumfremere multitudinem, tumultu[ari milites,
magnates] indignari, [quod] necdum revertendi videretur animum
abiecisse, metu compulsus, renunciavit electioni. Moxque
galeam ingressus, iussit eam a terra propelli, suspectum habens
populum magno illuc impetu confluentem. Itaque curie familiares
ad campanarium regressi, comitem Mellenti ceterosque
Francos eduxerunt, plebisque seditiosos impetus et adventum
Messanensium formidantes, in duobus castellis Partenico Carinulaque
fecerunt illos interim commorari, donec eis ad transfretandum
navigia providerent. At cancellarius a portu quam primum

1



5




10




15




20




25
Torna all'inizio