Boncompagnus de Signa: Liber de obsidione Ancone

Pag 124


sicque combuste suntn machine ac pedrerie per audaciam viraginis,
quam prelii crudelitas et pugnantium furor terrere minime potuerunt.
Fuerunt enim ibi ex utraque parte mortui plurimi et vulnerati;
set obsessores dampnum et dedecus reportarunt. Profuit autem non
modicum Anchonitanis prelium illud, quia multas carnes equorum,
qui fuerant interfecti, reduxere in civitatem, nec dimittebant etiam
intestina. Finito quidem prelio, stetit cancellarius cum exercitu
aliquantulum remotior solito, nec permittebat fieri prelium, credens
civitatem per famem et inopiam expugnare.
Preterea hoc memorabile factum non est sub silentio relinquendum.
Presbiter namque Iohannes, anchonitanus canonicus,
dum quadam die sederet iuxta mare, cogitavit in animo si aliquid
ad civitatis honorem et inimicorum incommodum facere posset. Erat
enim vir nervosus, fortis et audax. Accessit equidem ad portum, et
sublata camisia in solis femorali bus remansit. Tum siquidem tam
cives quam Veneti ceperunt plurimum ammirari, quia non erat
tempus balneandi et presertim cum esset ventus validus in portu.
Intravit siquidem repente mare, veniensque natando cum quadam
bipenne in manu, cepit abscindere maximum canapum, qui ex una
parte ligatus erat in prora navis Romani Marani, et ex altera in
anchora quam naute miserant in portu. Illi autem qui erant in navi,
respicientes quid presbiter faciebat, ceperunt eum sagittare cum
arcubus et balistis, et alii contra eum clamabant, immensos lapides
proiciendo. Ille vero ad mergonis modum, qui restrictis alis
profunda pelagi petit, se propere submergebat in aquam, et sicut
delfinus postea comparebat; sicque successivis ictibus ipsum abscidit,
unde singule sartie defecerunt; et posuit nautas omnes in periculo
mortis, quia ventus erat adeo fortis, quod plurimos in terra
ledebat. Presbiter autem reversus est ad civitatem natando, et illos
plurimum deridebat. Vacillavit quidem tamdiu navis in portu, quousque
ventus quievit; et nisi portus esset adeo securus, navis procul
dubio deperisset. Naute verumtamen pre timore multa utilia proiecerunt
in mare. Videntes quidem Anchonitani animositatem presbiteri
et tempestuosos undarum concursus, prelium cum Venetis inceperunt,

Torna all'inizio