| … sorori sue Stephanus.
 Ad ea, que me per tuas litteras, quas gratanter accepi, facturum rogasti,
 de tunica scilicet atque zona, duxi taliter respondendum, quod, quam cito
 ad id mihi se facultas obtulerit, petitionem tuam ad gratiam exauditionis
 admittam. Tamen non turbetur cor tuum si petitionis executio aliquantulum
 differatur. Nam quod differtur non aufertur, maxime ubi scribentis
 voluntas occurrit affectui petitricis.
 
 
 Gregorio et Goffrido nepotibus suis Stephanus salutem et sic studere
 quod fructus inde perveniat expectatus.
 | 
 |