| anhelans in vindictam Troie redivit ad eam expugnandam cum
 adiutorio illorum de Mandama, civitatem Troianorum devicit ac
 cepit eam et quosdam detruncari fecit, aliquos eorum suspendio
 fecit tradi, quosdam truncari capita fecit, alios occecari fecit et
 aliquos detruncari nasum et alios in exilium ut numquam Troiam
 amplius redituros. Menia civitatis et domos omnium nobilium
 per terram prostrari fecit preter domos de Tanchredis et de
 Mandama. Viris vero probis de Mandama magnos honores et
 gratias tradidit eo quod in capiendo civitatem sibi auxilia
 porrexere. Deinde fecit seminari sal per totam civitatem. Caput
 et caudam civitatis ipsius sicut promisit obtruncavit ipsamque
 omni honore et dignitate privavit.
 | 
 |