Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 270


castelli curię pertinentibus in aqua et in sicco. similiter dedit in
hoc monasterio prędictus Heinricus totam suam portionem de ipso
monasterio Sancti Salvatoris quod est in eodem castello cum omnibus
rebus mobilibus et immobilibus sibi pertinentibus. Octavianus
vero et Rodulfus filii Transarici dederunt in suprascripto
monasterio Sancti Salvatoris tertiam partem de Marmoribus cum
curte et omnibus rebus ei pertinentibus, et duos casales in Bassano
quos tenent Symeon et Arduinus; omnia hęc dedierunt pro
anima Transarici genitoris eorum usque in perpetuum pro librabus
triginta argenti monetati. Atto filius Arderadi et pręsbyter
Guido filius eius dederunt in hoc monasterio res suas
territorii Teramnani in pertinentia Collis Stacti: a primo latere
et secundo flumen Naricus, a tertio pertinentia Antisani, a quarto
Tixinus. Teodinus filius Berardi dedit res suas in hoc monasterio
infra comitatum Reatinum vocabulo Narnate: a primo
latere mons Cornu, a duabus partibus terra Adonisca, a quarto
latere terra Tibertisca, omnem portionem suam in integrum.
Beraldus filius Crescentii et Domnica uxor eius dederunt in hoc
monasterio et domno B[eraldo] abbati eiusque successoribus in
perpetuum in territorio Tyburtino castrum quod vocatur Porcilis
cum omnibus pertinentiis, et monasterium Sanctę Marię quod
est in ipso loco cum omnibus rebus mobilibus et immobilibus
sibi pertinentibus. Tygrimus qui vocatur Tiniosus filius Guidonis
comitis dedit in hoc monasterio et B[reraldo] abbati eiusque
successoribus in perpetuum octavam partem monasterii Sanctę
Barbarę, et suam portionem de ecclesia Sancti Petri ibidem,
et Sanctę Lucię in Bucclano, et Sancti Andreę in Ripe, et Sancti
Clementis de Confinio, et Sancti Stephani ibidem cum omnibus
pertinentiis et subiacentiis earum. Carbo filius Alberti
concambiavit et tradidit ad proprietatem in hoc monasterio et
domno Beraldo abbati in territorio Esculano et in Firmano castellum
Rovetinum et portionem suam de castro Terra Talliata
cum omnibus rebus illorum: a primo latere flumen Asum, a

Torna all'inizio