| responderem, contigit inde habere transitum domnum Iohannem. Qui audiens me in
 coquina loquentem dixit ad me: " Certe frater neque in coquina dignus es, nedum digniori
 loco manere". Ego haec audiens cepi tristis cogitare, dicens: "Si coquina sum indignus, ubi manere sum dignus"? Haec dicente domno Rodulfo respondit venerabilis senex Teuzo
 Vallisymbrose monachus: "Hoc verbum patris nostri Iohannis non cum tristitia, sed cum
 letitia et pro pretioso elactuario debuisti suscipere. Nam una sententia et inordinate
 loquentem redarguit et ad humilitatis et patientiae te munimenta vocavit".
 11. Haec pauca de reverentissimo domino et patre nostro domno Iohanne dixisse sufficiat.
 Quae placuit describere, non quia fretus ingenio, sed ne tibi, venerande pater,
 essem inobediens et ne omnino mutus apparerem a laudibus eius, qui me benignissimo
 affectu enutrivit et multum dilexit.
 Post multos itaque in Dei servitio labores multaque pro sanctae ecclesiae libertate
 certamina beatissimus Iohannes requievit in pace, hominibus flentibus, angelis gaudentibus
 et sanctis omnibus de ipsius societate congratulantibus in Christo, qui vivit et regnat
 Deus per immortalia secula seculorum. Amen.
 | 
 |