Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 722


SED CONTRA, ea quae ex opposito dividuntur, non sunt idem. Sed Gregorius,
in principio Moral., dividit dona contra virtutes, dicens per septem
filios Iob significari septem dona, per tres filias significari virtutes. Ergo dona
non sunt virtutes.
Praeterea, ea quae non sunt unius divisionis, non sunt eadem. Sed virtus alio
modo dividitur in suas species quam donum. Ergo virtus non est idem quod
donum.
Praeterea, timor ponitur inter septem dona. Non tamen potest dici quod sit virtus:
quia nec theologica, nec cardinalis. Ergo dona non sunt virtutes.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hanc quaestionem diversimode determinatum
est a diversis.
Quidam enim moti ex diversitate nominum, hanc differentiam assignaverunt
inter virtutes et dona, quod dona dicuntur per comparationem ad Deum dantem,
virtutes autem per comparationem ad opera specialia et speciales materias;
et ideo ponunt dona in superiori parte animae, virtutes autem in inferiori.
Sed hoc non potest stare: quia comparatio donorum ad Deum dantem non potest
esse nisi vel sicut ad efficientem, vel sicut ad obiectum, vel finem. Comparatio
autem ad Deum sicut ad obiectum, non potest diversificare dona a virtutibus:
quia non omnia dona habent Deum pro obiecto, cum scientia de temporalibus
sit, fortitudo etiam circa difficilia; virtutes autem theologicae magis habent
Deum pro obiecto quam dona. Similiter etiam nec comparatio ad Deum sicut
ad causam efficientem vel finem: quia hoc commune est omnibus habitibus
infusis; et secundum commune non attenditur differentia. Non enim potest dici
quod immediatius a Deo procedant dona quam virtutes: quia caritas, quae est
virtus, est donum, in quo omnia dona alia nobis donantur.
Et ideo alii dicunt, quod dona sunt magis in ratione, sed virtutes sunt magis in
voluntate: quia de virtutibus tantum duae inveniuntur in ratione sive intellectu,
scilicet fides et prudentia; de donis autem quatuor. Sed hoc iterum non potest
stare: quia eadem est differentia quae est divisiva generis et constitutiva speciei;
unde si habitus infusus dividitur in virtutem et donum per hoc quod est in ratione
vel voluntate esse, oportet quod esse in ratione sit differentia constitutiva vel quasi
constitutiva doni, et esse in voluntate virtutis; et ita oportet dicere quod salvetur
in omnibus quae continentur sub eis, et non in pluribus: quod patet esse falsum.
Et ideo alii dicunt, quod virtutes sunt ad bene operandum, sed dona ad resistendum
tentationibus. Sed hoc iterum nihil est: quia sicut eadem qualitas naturalis
est qua ignis calefacit et qua resistit omni infrigidanti, ita idem habitus est

Torna all'inizio