| lineae rationes diversorum colorum acciperent, tunc diceretur quod lumen
 esset tantum unum, scilicet quod est in centro, et quod colores in diversis lineis
 causati essent multi: nisi forte dicant, quod diffusio gratiae in potentias est
 praeter essentiam virtutum, sicut diffusio lucis super colores, qui efficiuntur per
 eam visibiles actu, secundum quorumdam opinionem, est praeter essentiam
 coloris, ut dictum est; ut sicut lux super colores diffusa praebet coloribus quod
 sint visibiles actu, ita diffusiones gratiae quasi quidam radii eius praebeant virtutibus
 efficaciam merendi: sic enim radius gratiae receptus in potentia retineret
 rationem lucis, et differret a gratia quae est in essentia animae, sicut lumen
 a luce; et ita gratia prout esset in essentia animae esset una, sed gratiae diffusae
 in potentias essent multae. Sed hoc non potest stare: quia ad actum meritorium
 non requiruntur nisi duo: unum est ut agens actum dignus vita aeterna
 habeatur; et ad hoc sufficit gratia quae est in essentia animae animam gratificans;
 aliud est ut actus ipse sit in debitum finem relatus, et debitis circumstantiis
 vestitus; et ad hoc sufficit virtus; unde ad eliciendum actum meritorium non
 requiritur aliquid praeter gratiam quae est in essentia, et virtutem quae est in
 potentia animae, quasi aliqua diffusio gratiae ab essentia animae perveniat in
 potentiam praeter virtutem.
 Et ideo alii melius dicunt, quod scilicet gratia est una tantum non multiplicata:
 virtutes autem sunt multae; quae quidem virtutes in aliud genus cadunt, quamvis
 a gratia procedant; sicut etiam potentiae animae ab una essentia procedunt,
 nec tamen est eadem ratio potentiae et essentiae; et ideo potentiae multiplicantur,
 sed essentia manet tantum una: quae omnes conveniunt in hoc quod convenit
 eis secundum quod sunt in tali essentia: distinguuntur autem secundum
 diversas rationes potentiarum; ita etiam et virtutes conveniunt in ratione
 merendi quae convenit eis secundum hoc quod a gratia oriuntur; differunt
 autem secundum proprias rationes, inquantum virtutes sunt.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod Apostolus large accipit gratiam pro quolibet
 dono quod nobis gratis a Deo confertur: et haec quidem dona, plura et divisa
 sunt. Sed nos hic loquimur de gratia prout est primum donum, gratam faciens
 animam.
 Ad secundum dicendum, quod quocumque modo distinguatur, maxime quantum
 ad duas distinctiones, operans et cooperans, praeveniens et subsequens, non
 differunt essentia, sed ratione tantum: una enim forma est quae dat esse, et
 quae est principium operis: unus etiam habitus est qui elicit actum extrinsecum
 et intrinsecum; unde eadem gratia est operans et cooperans. Nec dicitur praeveniens
 et subsequens propter ordinem gratiae ad gratiam, sed propter ordinem
 effectus ad effectum.
 Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de forma quae est intrinseca rei
 et quasi constitutiva eius; sic autem gratia non dicitur esse forma virtutum, sed
 quasi principium a quo virtutes formaliter oriuntur.
 | 
 |