pronomen quod refert et demonstrat.  
Sed ego scio quod potest referre 
materiam solum, ut dicendum sic,  materia 
est principium naturae et ipsa ... privationes  
significat . Ergo materiam aliquando 
< significat >. Non ergo significabit formam,  
quia si significaret formam, non 
posset significare materiam. 
Item eodem modo arguitur quod non significet  
materiam, quia si significaret materiam,  
iam nullum pronomen posset significare  
formam, quod tamen falsum est, 
quia pronomen bene potest referre formam,  
ut  albedo est qualitas et ipsa est disgregativa  
visus. Et potest ergo significare 
formam. 
Item eodem modo arguitur, quod non significet  
aggregatum, quia iam non posset 
significare simplicem et meram < substantiam >,
  |  
  |