Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 15


timendum erat, vultus id fateretur indicio; hostibus quidem spem
ingerens, suis nichilominus metum incuteret. Quod ergo ratus est
optimum in tanta perturbatione consilium, eos qui nondum rebellaverant
litteris regiis suisque crebrius exhortatur uti virtutis
sue memores cum proditoribus audacter dimicent habitamque de
se hactenus opinionem ratam faciant; meminerint virtuti premia
laudesque proponi, e contra penas et perpetue notam infamie
proditoribus irrogari. Ipse interim Panormi quoscumque potest
sibi conciliat, propositum suum eis de morte regis aperit, censetque
hoc maturius peragendum, timens ne si forte rex id eum
sceleris machinari perpenderit, crimine sibi maiestatis obiecto, capitali
supplicio deputetur. Erat tunc Panormi Gaufredus comes
Montis Caveosi, vir utique summe liberalitatis, armis eximius
admodumque consulti pectoris, sed mobilis erat ingenii, fidei vacillantis,
novitates rerum semper exoptans. Huius opem admiratus
plurimum sibi fore putans necessariam, ita commodissime
sibi eum allici posse perspicit, si prius odium ei regis incutiat.
Habebat autem ipse comes oppida quedam in Sicilia, Notum, Sclafanum,
Calatanissetum, sed Notum ceteris specialius diligebat.
Nam idem castellum tum virorum frequentia, tum natura loci munitissimum
erat et defensioni locum prebebat aptissimum. Primum
ergo regi Maio persuadet ut hanc sibi munitionem accipiat,
dicens non sine periculo eam a comite possideri. Dehinc, ubi
comitem ex amissione oppidi satis comperit indignatum, secreto
eum ad se precipit accersiri. Iurat ultra quam credi facile sit
hac de re se dolere, regique cum hoc preciperet plurimum restitisse,
sed tantam hominis esse temeritatem, tantam insaniam ut
neque cuiuspiam consilium iam admittat, nec ab eo quod semel
dixerit qualibet possit persuasione deflecti. Quodque indignius
est, Salomonem etiam parum scisse commemorans, ipse cum sit
mortalium stolidissimus, sibi soli prudentiam, sibi virtutem ascribat.
Preterea, tyrannum hunc verius quam regem nescio quid sceleris

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio