| Fucilis,  falsa; dicta autem quasi fucata.
 Feriae statae  appellabantur, quod certo statutoque die observarentur.
 Fluoniam Iunonem  mulieres colebant, quod eam sanguinis
 fluorem in conceptu retinere putabant.
 Flammeo  vestimento flaminica utebatur, id est Dialis uxor
 et Iovis sacerdos, cui telum fulminis eodem erat colore.
 Fulguritum,  id quod est fulmine ictum, qui locus statim
 fieri putabatur religiosus, quod eum deus sibi dicasse videretur.
 Fanatica  dicitur arbor fulmine icta.
 Fulmen  dictum a fulvore flammae.
 Fulgere  prisci pro ferire dicebant, unde fulgus dictum est.
 Funebres tibiae  dicuntur, cum quibus in funere canitur,
 quas flamini audire putabatur inlicitum.
 Flaminius camillus  puer dicebatur ingenuus patrimes et
 matrimes, qui flamini Diali ad sacrificia praeministrabat:
 antiqui enim ministros camillos dicebant. Alii dicunt omnes
 pueros ab antiquis camillos appellatos, sicut habetur in antiquo
 carmine, cum pater filio de agricultura praeciperet (carm.
 ad fil. 1): “Hiberno pulvere, verno luto, grandia farra camille
 metes.”
 Flaminia  dicebatur sacerdotula, quae Flaminicae Diali praeministrabat,
 eaque patrimes et matrimes erat, id est patrem
 matremque adhuc vivos habebat.
 Ficolea  palus ficulneus.
 Flaminius lictor  est, qui flamini Diali sacrorum causa
 praesto est.
 Frequentarium  frequentem.
 Fornacalia  feriae institutae sunt farris torrendi gratia, quod
 ad fornacem, quae in pistrinis erat, sacrilicium fieri solebat.
 | 
 |