Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 109


pax cum eisdem facta est, cum eam Romani post huius lacrimabilis
belli perniciem humilius quam umquam antea poposcissent.
Aetio
itaque rebus quae in Galliis conponebantur intento
Geisericus, de cuius amicitia nihil metuebatur, Carthaginem, dolo
pacis invadit omnesque opes eius excruciatis diverso tormentorum
genere civibus in ius suum vertit nec ab ecclesiarum despoliatione
abstinens, quas sacris vasis exinanitas et sacerdotum
administratione privatas non iam divini cultus loca sed suorum
esse iussit habitacula, in universum captivi populi ordinem saevus,
sed praecipue nobilitati et religioni infestus, ut discerni
omnino non possit, hominibus magis an deo bellum intulisset.
igitur Carthago a Wandalis hoc modo capta est annis quingentis
octoginta et quinque
evolutis, postquam Romano coeperat
iuri parere.
sequenti deinde anno Geisericus ad Siciliam
transiens, dum magnis eam calamitatibus affligeret, accepto
nuntio de Sabastiano, qui ab Hispaniis ad Africam tenderet,
celeriter Carthaginem rediit ratus periculosum sibi ac suis fore,
si vir bellandi peritus recipiendae Carthagini incubuisset. verum
ille amicum se magis quam hostem videri uolens, dum de
regis barbari amicitiis inprovise praesumit, infelici morte peremptus
est.
Post haec imperator Theodosius bellum contra Wandalos
movit Ariovindo et Ansila atque Germano ducibus magna cum
classe directis. qui longis cunctationibus negotium differentes
Siciliae magis oneri quam Africae praesidio fuere.
Per haec tempora Hunnis Tracias et Illyricum saeva populatione
vastantibus exercitus, qui in Sicilia morabatur, ad
defensionem Orientalium provinciarum revertitur.
Sub his fere diebus tam terribili Roma terre motu concussa
est, ut plurimae eius aedes aedificiaque corruerint.
Brittani itaque, de quibus praemissum est, cum rursus
Scottorum Pictorumque incursionibus premerentur, mittunt Aetio
epistolam lacrimis aerumnisque refertam eiusque
quantocius
auxilium efflagitant. quibus dum Aetius minime annuisset, eo

Torna all'inizio