: Epistolae latinae anonymorum auctorum

Pag 250


… amicus … amico, quod non renuntiet sue dignitati.
Adversitatis vestre multiplicis auditis eventibus, illius – Deo teste, qui
nichil ignorat – facti participes, vobis affectione amicabili condolemus et
benivolentia compatimur speciali. Et si ad relevandas pressuras et vestros
graves dolendos eventus possent auxilia, ab homine qui loquitur, prosilire,
illa nullatenus manus amica negando protraheret, nec moram in hoc temporis
expectaret. Assumentes igitur robur et animum in adversis, femineam
profecto mollitiem enervando, timorem minime formidetis, ubi procul
dubio timor abest. Et cum fovea de tellure consuetudinaliter confodiatur,
expotate vestre vexationis incendia, velut providus et previsus anticipando
tempora donorum et munerum que pluries sevum flectunt et placant
iudicem, profusibus redimatis. Nemo enim, amice carissime, tante
felicitatis existit, quin cum status sui qualitate rixetur. Ceterum, ut renuntietis
oneri et honori non consulimus, nec laudamus, quin potius detestamur.
Nam, dum recte discutitur, inextinguibile dedecus vobis esset, sicut
et aliis, qui de episcopo ad simplicem religiosum, pro pudor, redierunt,
nec haberetis propterea coram hominibus audaciam comparendi. Nosque
non gereremus ad socium officium benivolentie consuete, nec tractaremus
amicum solita caritate, quem prelature honore nobiscum potiri gaudemus
et preesse cupimus non subesse. De vasis autem fictilis placida missione,
vobis ad grates assurgimus, quod tanto carius nobis existit, quanto artificis
manu ingeniosa confictum, memoriam nobis ad mensam pressius
imprimit transmissoris.


… amico … amicus, quod non renuntiet aliquatenus dignitati.

Torna all'inizio