Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 441


Et romani minus miserebuntur mei quam isti qui sunt de terra
mea. Cui dixit Eucliton: memoreris filiorum tuorum et uxoris,
quam male erit eis post mortem tui. Et respondit: melius erit
eis hic quam Rome, nam hic fruentur, ut spero, vestro consilio
et tutela. Et adveniente tercia die venerunt mane eius discipuli,
sicut moris eorum erat, et invenierunt quod illic fuerant XII
iudices qui iam solverant eum a compedibus; et stantes dicti
discipuli cum eo interrogaverunt eum super quibusdam anime
dubiis; cum quo locuti sunt diu, donec complevit sermonem
suum ita pulcre sicut facere consueverat tempore maioris alacritatis
quam numquam consuevisset habere. Illi vero multum
admirabantur tantam in homine costanciam, quare ipsam mortem
sperneret. Et dixit Simen, unus ex discipulis suis: inquirere
a te documenta, in hoc statu posito, scimus esse nimis grave;
hec vero omittere, nobis est valde damnosum, cum in terra
post te non dimittas aliquem tibi in sana doctrina secundum.
Quibus Socrates respondit: non omittatis querere quantum vultis,
quia vestra inquisitio mea est alacritas. Et locuti sunt diu de
esse anime et pervenerunt finetenus ad ea que scire voluerunt.
Post quesiverunt super statu mundi, super motu celi et super
compositione elementorum; quibus omnibus respondit exponens
eis multa de divinis. Et postquam complevit hec, dixit: Existimo
quod iam prope est hora mortis; volo balneari et dicere oraciones
ut nullum oporteat haberi laborem post mortem. Et vos
interim, abscedite, si placet. Tunc ipse intravit quandam domum
et balneavit se et orationes egit; post hec exivit, vocans fllios
et uxorem quos castigavit, et expedivit se de eis, remittens eos.
Tunc dixit Eucliton: quid precipis nos facere de tuis filiis et
uxore? Respondit: non aliud quam semper precipere consueveram
scilicet ut, benefaciendo erga omnes ut tenemini et potestis,
animas vestras dirigatis ad illum qui vos creavit. Tunc advenit
quidam a XII iudicibus missus, dicens: O Socrates, bene scis

Torna all'inizio