Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 88


[23]
Quod divinitas est vita
Et etiam cum ipsa divinitas dicit de se «Ego sum vita ». Sic enim
dicit in Evangelio: «Ego sum via, veritas et vita». Vita talis, non que
sit facta vita, sed que fecit omnem vitam, de qua dicit Iohannes: «Quod
factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum».
[24]
Quod divinitas sit lux
Et etiam fatetur de se quod sit lux : «Ego, inquit, sum lux mundi»,
et Iohannes: «Erat lux vera, que illuminat omnem hominem venientem
in hunc mundum». Ergo divinitas est lux, non talis qualis est illa, de
qua dicitur in Genesi: «Et dixit Deus “fiat lux”, et facta est lux»,
sed talis que fecit omnem lucem, quem divisit a tenebris.
[25]
Quod divinitatem laudant quia ipsa Deus est
Ipsa quoque dicit de se quod sit Deus, unde est illud in psalmo: «Gustate
et videte, quoniam ego sum Deus», et ad Moysen: «Ego apparui
tibi in nomine Dei omnipotentis», de quo ait Iohannes: «In principio

Torna all'inizio