Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 123


ergo bellum durissimum. Resumunt Greci uires in Vlixis
aduentu et facientes impetum in Troyanos viriliter ipsos expugnant.
Vlixes autem, uelut leo rugiens in medio acierum, insignis armis et
lancea quam gestabat in manu, multos interficit ex Troyanis, nunc
alios uulnerat, nunc alios prosternit ab equis. Quem dum Philimenis,
rex Paffagonie, uidit in tanta strennuitate bellantem, tanta
damnificantem clade Troyanos, eques irruit in Vlixem, et ab equo
deiecit, et Vlixes necesse habuit pedes bellare. Sed Philimenis,
vibrata in Vlixem lancea quam gerebat, pulsu durissimo percussit
Vlixem tam grauiter et tam dure quod, eius scuto confracto, fulgentis
lorice peruenit ad squamas. Quibus discissis et apertis in
ictu, Vllixes inpellentis ictum sustinere non ualens in terram cecidit
resupinus. Nec tamen multo ex inflicto sibi uulnere stupefactus
insurgit celer, et uibrata aduersus Ph<i>limenem lancea quam
gerebat in multis uiribus lacertorum, ex summitate scuti uersus
gulam Philimenis uulnere letali percussit. Nam eius confractis
armis et lorica disrupta, inpellentis Vlixis acuta et secabilis lancea
eius gule organicas venas intercidit. Qua de causa Philimenis
letaliter uulneratus ab equo decidit semiuiuus. Quem Troyani
putantes extinctum in multa uirtute bellandi ipsum a manibus
Grecorum eripiunt, et in scuto positum, uelut exanimem, transmiserunt
in Troyam. De putatiua igitur morte Philimenis Troyani
turbati sunt ualde, et nisi fuisset ille casus qui tunc intercidit de
uulnerato Philimene, totus Grecorum exercitus qui descenderat et
debellabat in terra deuictus infallibiliter uite sue ultima dispendia
defleuisset. Sed ad hec Thoas, rex Tholie, cum suis nauibus et
Agamenon rex, totius exercitus imperator, cum suis, Menelaus rex,
cum suis, et nobilis Thelamonius Ayax cum suis ad litus applicant,
subito descendunt in terram, Troyanis intendentibus circa bellum
asperrimum contra Grecos alios qui parum ante descenderant
et inuicem cum Troyanis prelium confouebant. Vniuersos ergo
equos eorum a nauibus extrahunt, et eis ascendentibus in eosdem,
in multa pugnandi uirtute prelio se inmiscent, aduersusque Troyanos

Torna all'inizio