Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 402


fuga relicto proprio incolatu, praecipue premebatur,
multa victualium abundantia plusquam sex
mensibus expugnavit: nam ubi exercitus in loco
conveniens suae de bonis hostium novit indigentiae
providere, vix in contrata potest edacis famis
importanda penuria imminere.
CAP. XXIII
LANGUORES KAROLI.
Rex autem, quem languor quartanae febris
...... praeteriti languoris reliquiis molestabat,
Brundusium cum toto navigio remeat, non minus
melancolico humore laborans, quam febris.
Hujus sane parosismus febris non adeo fuisset
ad onus, si tantorum adversitate fatorum
contra totius sollicitudinis spem non fuisset affectus.
Sed multa erant, quae compellebant eum
corporaliter et mentaliter infirmari; scilicet labor
itineris, carcer Principis, et suorum fatigatio
proximae obsidionis Reginae, cura recuperandae
terrae deperditae, anxietas ulciscendi
non solum in hostes, quorum nondum faciem
videre voluerat, sed etiam in rebelles; defectus
etiam pecuniae, pro tam grandi stipendiando
exercitu; amissio quoque multarum exepensarum
pro apparatibus initiati passagii, non sine gravi
rerum et personarum dispendio consumptarum,
contractus post haec mutuorum in Francia
et Italia in non modica quantitate a Sede
apostolica receptorum; ultimum insuper, quod
eum morbo quasi immedicabili videbatur afficere,
languorem invisibilem post filii captionem in anima
aegra cura multiplici multifarie repetebat;
videlicet, quod regnum illud, quod in devotione
et fidelitate sua persistere credebatur, non solum
in collectis et exactionibus consuetis semper
more solito respondebat, sed erat impatiens, velut
equinus pullus domari tempore veris incipiens,
alia jura persolvere segretiae, ac bajulatus.
Sub iis curis, quarum quaelibet satis
sufficere poterat ad languorem, Brundusii diu
aeger, quia semper ad passagium Siciliae, ut
possit videre desideratam hostium faciem, tota
jus intentio vertebatur, in tota Apulia biscotta
fieri jubet ex arte, memor negligentiae filialis,
qua praeteritum passagium, deficientibus
biscottis, fuerat annullatum.
Magnam praeter haec collectam in toto regno
perseverante in fide facit per officiales imponi,
et cum acceleratione recolligi, et exequi, et, ut
corda fidelium in fidelitate corroboret, ac ad subveniendum
sibi realiter et personaliter animum
alliciat subditorum, parlamentum generale indicit
ad Fogiam celebrandum. Sed quia vini
et frumenti maxime Fogiae magna erat illis
temporiubus caristia, quia videbatur, quod Fogia
non videbatur habere hospitia sufficentia

Torna all'inizio