Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 165

Liber II


habeat, utrum placeat, sequi possit. Deinde rem, si opus erit, narrabimus; si non erit, omni ex parte confutabimus, ita ut nulla ex parte consilium eius procedere posse videatur. Tum nostrum consilium exponemus multisque id rationibus confirmabimus et quid inde boni sequatur et mali declinetur, aperiemus. Tum ad id paulatim hominem alliciemus cohortabimurque et quid inde consecuturus sit, multis verbis colligemus. Quanquam autem haec praeceptio existimari possit magis ad alienas res, quam ad nostras res potiusque ad dandi, quam ad capiendi consilii rationem pertinere, tamen quoniam nostri consilii continet expositionem in eaque magna ex parte versatur epistola, hoc potissimum loco tractanda mihi est visa. Sed redeo ad incoeptum. Quum consultatio talis erit, ut quid facturi simus, omnino dubitemus consiliumque ab amico requiramus, eius in principio prudentiam, fidem, probitatem caeterasque partes commendabimus, quae ad consilii dandi rationem pertinere videbuntur dicemusque et quo pacto ipse aliis consulere soleat et quantum nos in eius consilio spei fideique repositum habeamus quantumque in omni re homini semper tribuerimus. Deinde, quanti momenti ea res sit, de qua consilium petimus, exponemus attentumque ad eam cognoscendam considerandamque reddemus. Deinde rem delucide,

Torna all'inizio