Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 381


CAP. VI
Petrus rex Geracio potitur: postea vero
Siciliam petit.
Postquam Petrus de Aragona suas dilatavit
adeo fimbrias, quod terras plures adjacentes exercitui
principis occupavit, habuitque quandam
civitatem, quae Geracium dicitur, volentibus
civibus et introducentibus Catalanos; sed cum
in ea sit castrum fortissimum, in quo se statim
dominus Guydo de Alemania cum Gallicis receptarat,
castrum ipsum habere dictus Petrus
nullo modo potuit, quamquam gentem gallicam
inibi receptatam quotidianis fecisset insultibus fatigari.
Deficientibus igitur obsessis aqua et victualibus,
cum non posset eis per principem subveniri,
aut quoquomodo succurri, pro eo quod civitas
illa pro se fortissima est, credebat firmiter,
quod dictus dominus Guydo aut castrum fugiens
nocte dimitteret, aut obsidentibus sub pactis eodem
castro reddito, suum cum hostibus pacisceretur
abscessum. Verum quia uxor dicti Petri
filia quondam Manfridi cum duobus suis filiis,
magistro Joanne de Procita comitata, Panormum
venerat, idem princeps, qui ceperat quemdam
Syculum exploratorem cum litteris, et suspendio
dederat, a quo quaedam contra se machinata
quaestionibus dicitur extorsisse, coepit
vehementissime dubitare, ne quidam Palmerius
de Abbate, oriundus de Trapano, civis panormitanus,
famosus in tota Sycilia, dives agri et pecoris
inter omnes illos de Valle Mazariae, cum
aliquibus Syculis conspiratione inita, contra
uxorem et filios ipsius Petri, eo in Calabria
exercitualiter commorante, aliquid attentaret,
sicut de iis rem suspicabilem alias fama diffusa
videbatur habere, et quod tempus pugnae stimulante,
vere jam novo appropinquante, ipsius
recessum exigere poterat, subito Geracio
et nonnullis terris dimissis, quas Catalani nocturnis
discursibus occuparant, et dimisso etiam
campo Coronae, ac exercitu dissoluto, dictus
Petrus cum suis omnibus retrocedit. Non tamen
si qua potuerunt apprehendere spolia dimiserunt.
Jam ipsi pro moribus, et pro obtenta
consuetudine observabant, ut terras pro spoliis
tantum peterent, et de castris occupatis, et non
munitis ........ et spolia flagitarent, regnicolas
pro auro, pro fructibus pecora, et boves
pro coriis diligentes. Civitate tamen Regina,
fortificata per gyrum et defensoribus, tota dimissa,
dictus Petrus absque mora repetit Insulam,
ubi de majoribus quosdam illico per suspicionem
cepit, et suo carceri mancipavit, et
tandem adeundum ad Aragoniam futuri in occasione
certaminis jam accintus, filiis et uxore
dimissis, dictum Palmerium de Abbate, pulchro
capiendi modo, in sua comitiva complectens,
eum in Aragoniam secum ducit.
Interea aextivi temporis intemperie veniente,
multitudo Gallicorum, propter varias incommoditates

Torna all'inizio