Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

219


suis plane vaccent negotiis providentes bona non tantum
coram deo, set etiam coram omnibus hominibus
, ne dicatur
de illis: Ruina populi sacerdotes mali . Quod si negligentes
extiterint, scandalizabitur populus. Ve autem illi, per quem
scandalum venit
. Certissime enim ve erit illis, ve omni crudelius,
si eorum culpa plebs in clerum zelans insurget ulterius.
13. Hec talia prosequendo paulatim velud quasdam per
rimulas, aliter quam usque modo viderim, a longe prospicio.
Cumque preteritis presentia, scriptis scribenda confero, rubore
perfusus fideliter erubesco. Nec barbarismos in verbis egisse,
set aliorum quelibet dicta vel facta temere iudicasse confundor,
cum soli deo cordium revelentur occulta. Beatus
tamen trepidanti michi Paulus occurrit, qui primo blasphemus
ac persecutor fidelium plus ceteris postea laboravit apostolis,
cecatus ut videret. Petrus vero negavit, ut crederet.
Thomas dubitavit, ut certior fieret . Victorinus quoque
Romanus rethor et etatis provecte Simpliciano est conversus
auctore. Augustinus autem phylosophus Ambrosio

Torna all'inizio