| per generationem communicabilis est; bonum autem cuiuslibet naturae creatae
 et in se infinitum est, et finitur secundum quod consideratur in uno supposito
 determinato: et ideo cum actus sint suppositorum, non potest esse ut operatio
 alicuius creaturae valeat tantum quantum est totum bonum naturae humanae,
 ut possit esse digna satisfactio pro eius reparatione.
 Tertia est, quia, ut in 2 lib., dist. 19, quaest. 1, art. 4, dictum est, humana natura
 in prima sua conditione accepit quaedam per quae supra statum suis principiis
 congruentem elevabatur, sicut immortalitatem quamdam, quae erat gratiae,
 non naturae, et alia huiusmodi sibi ex pura liberalitate divina collata, quae per
 peccatum amisit. Unde eam reparare erat ad gradum superiorem ipsam elevare,
 in quo prius condita fuerat. Non est autem possibile elevare aliquam naturam
 ad gradum superiorem nisi ei qui naturas condidit, et earum gradus ordinavit:
 et ideo soli Deo possibile fuit naturam humanam reparare.
 ARTICULUS 3
 Utrum si homo non peccasset, Deus fuisset incarnatus
 Ad tertium sic proceditur.
 1. VIDETUR quod si homo non peccasset, Deus incarnatus fuisset. Ut enim dicitur
 Deuter. 32, 4, «Dei perfecta sunt opera». Sed perfectio non potest esse, nisi
 ultimum principio coniungatur, ut sic quasi quidam circulus concludatur, et
 alterius additio fieri non possit. Cum ergo ipse Deus sit primum, et homo sit
 ultima creaturarum, decuit ad perfectionem universi ut, etiamsi homo non peccasset,
 Deus homo fieret.
 2. Praeterea, «Humilitas est perfecta virtus», ut dicitur in Glossa super Matth. 3, 15
 super illud: «Sic decet nos implere omnem iustitiam». Sed omnis perfectio Deo
 attribuenda est. Ergo ipse perfectissimam humilitatem habet. Perfectissimus autem
 gradus humilitatis est ut aliquis se inferiori vel coniungat vel subiiciat. Ergo
 decuisset ut Deus aliquam creaturam assumeret, etiamsi homo non peccasset.
 3. Item, Rom. 1, 20: «Invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur».
 Sed potentia et sapientia et bonitas Dei sunt infinita. Ergo decuit,
 etiamsi homo non peccasset, ut in aliquo effectu manifestarentur. Sed potentia
 infinita non manifestatur nisi per effectum infinitum, nec sapientia infinita nisi
 per decorem infinitum, nec bonitas infinita nisi per communicationem infinitam.
 Cum ergo nulla creatura sit infinita, nec in ea sit infinitus decor resultans
 ex forma et proportione partium, nec iterum aliqua creatura communicationem
 boni infiniti recipiat; videtur quod etiam decuit, homine non peccante, uniri
 Deum homini, ut ex parte hominis ratio effectus esset, et ex parte Dei infinitas,
 et ex coniunctione divinae naturae ad creaturam infinitus decor resplenderet, et
 infinitum bonum ipsi naturae humanae communicaretur, scilicet persona
 increata quae in ea subsisteret.
 | 
 |