Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 252


Troyanorum, multos cepit ex eis, et quoscunque per eum capi
contingeret faciebat statim furca suspendi tamquam fures pessimos
et predones. Octauo uero die in multa bellandi astucia sic uiriliter
irruit contra eos quod ipsos undique circuncinxit, sic quod manus
eius effugere non ualerent. Quare omnes furca suspendi mandauit
et eos more furum patibulis diuersis affixit. Reliqui autem uicini
de adiacentibus uillis et castris, audito de insultantibus in Troyanos
sic amara morte consumptis, perterriti nimium cessauerunt omnino
uexare Troyanos. Vnde quies est maxima parata Troyanis, si
quies in eorum tribulacionibus dici potest.
Heneas uero interim, suis refectis nauibus, cum multis de reliquis
Troyanorum et patre eius Anchise naues ipsas ascendit, profecturus in
exilium sibi a Grecis indictum. Propter quod cum ipsis nauibus
alto pelago se committit, et cum prorsus ignoret quo sibi sedem
fata statuerunt ubi suos possit locare penates, multis maris exagitatus
periculis multis locis adhesit. Sed uoluntate deorum cum
suis nauibus pontum intrat, et tamdiu per peregrina maria
nauigauit quod peruenit in Ytaliam et in Thusciam se recepit. De
processibus autem Henee particularibus, qualiter sibi successerit
post recessum eius a Troya, et qualiter sibi contigerit postquam
peregrinari desiit ex quo uenit in Thusciam, presens hystoriam non
describit. Sed qui eorum voluerit habere noticiam legat Uirgilium
in Eneydos.
Egea uero uxor Dyomedis, postquam ad eius peruenit noticiam
Dyomedem receptum a Troyanis et hostes suos sic uiriliter debellasse,
timuit ne Dyomedes forte uiribus conquisitis in eam irrueret
et suos et eam offenderet tamquam lesus ab eis. Vnde habito consilio
cum Argiuis, statuit pro Dyomede mittere ut ad regnum suum
secure debeat remeare. Qui, habito nuncio sue uxoris, gauisus est
ualde et festinus ad propria remeauit, ubi ab Egea uxore sua et
omnibus Argiuis sinceris animis et cum maximo gaudio fuit receptus.
Ceteri uero Grecorum qui reges eorum redeuntes a Troya recipere
recusauerant, penitencia ducti, humiliter querunt eos et ipsos regnorum
suorum restituunt dignitati. Qui postquam ad regna

Torna all'inizio