Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 526

Tomus I


terra soliti sunt habere, penitus deneges
et diffides eos tanquam inimicos nostros et
Imperii per nuncios speciales; damna rerum
et personarum ipsis ubicunque se facultas obtulerit,
inferendo. Nos enim qui usque modo
cum patientia dissimulavimus insolentiam
et perfidiam eorundem, ipsos ad conservationem
et poenitentiam expectantes, in eorum
ultionem contra eos amodo potentiae
nostrae brachium taliter extendemus,
ut cujus gratiam contempserunt, indignationem
sentiant et vindictam.
Cap. LXXXVI.
Narrat Communitati rumores, et petit ut
mittat ad exercitum omnes bellatores.
Ut de felicibus Excellentiae nostrae processibus,
recreationis spiritum a nobis
devotio vestra suscipiat, et nobiscum expectatae
victoriae, cujus de nefanda rebellione
Parmensium, indubitatam spem gerimus,
grata participatione laetetur; scire vos volumus,
quod die secundo praesentis mensis
Augusti, ad obsidionem Parmae victoriose
processimus; assistentibus nobis nostrorum
fidelium viribus, qui de adjacentibus
Liguriae partibus voluntarie convenerunt.

Torna all'inizio