Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 902


Solutio
Respondeo dicendum, quod, sicut dictum est, dist. 34, quaest. 3, art. 1, donum
in hoc transcendit virtutem quod supra modum humanum operatur: qui quidem
modus ex mensura altiori quam sit humana mensura, causatur. Huic autem
mensurae, quae Deus est, mens humana per caritatem innititur. Et ideo modum
istum habent ex ipsa caritate quantum ad esse absolutum, quod esse dicimus
secundum quod perficiunt in his quae sunt necessaria ad salutem. Sed quantum
ad perfectum esse secundum quod dona ad altiora se extendunt, quod quidem
est per gratiam gratis datam, non oportet quod sint connexa.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod ibi non ponitur simpliciter donum sapientiae
et scientiae, sed sermo sapientiae et scientiae; et hoc quidem ad perfectionem
donorum pertinet, ut scilicet homo ita sapientia et scientia abundet ut non
solum sibi sufficiat, sed per sermonem in alios redundet; unde ponitur inter
gratias gratis datas.
Ad secundum dicendum, quod dictum Gregorii facit ad ostendendum connexionem
donorum. Vult enim ostendere quod perfectio unius doni non est sine alio;
unde sapientia quae sine intellectu est, et hebes est, et rationem doni non habet.
Ad tertium dicendum, quod gradus ille, sive processus, attenditur quantum ad
usus donorum; sicut etiam dicitur quod fides praecedit et gignit alias virtutes,
cum quibus tamen simul quandoque infunditur.
Ad quartum dicendum, quod perfectio virtutum secundum intensionem non est
de necessitate salutis, sicut perfectio quae est ex donis, ut in omnibus scilicet
Deum pro regula habeat.
Ad quintum dicendum, quod quamvis ad perfectum statum contemplationis non
perveniat omnis qui in vita activa est; tamen omnis christianus qui in statu
salutis est, oportet quod aliquid de contemplatione participet, cum praeceptum
sit omnibus: «Vacate, et videte quoniam ego sum Deus», Psal. 45, 2; ad quod
etiam est tertium praeceptum legis.
ARTICULUS 4
Utrum virtutes sint aequales
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod virtutes non sint aequales. 1 Corinth. 13, dicitur, quod caritas
est maior fide et spe. Sed quaelibet harum est virtus. Ergo una virtus est minor
quam alia.

Torna all'inizio