Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 140


nec, ut debuerat, adversus eorum insidias curiam premunisse.
Quod si quidem ipse negare contenderet, se probaturum nichilo
segnius asserebat. Comes autem, audacter ei falsitatem obiciens
et oblatam probationem prompta defensionis instantia subsecutus,
iurabat nunquam se contra cancellarium mali quippiam cogitasse,
et ut erat impotens ire, velut ex indignatione prorumpens in lacrimas,
clamabat susceptam cum Boamundo monomachiam sibi
esse pro minimo, nam se quidem adversus illum aliosque duos
ei similes confidentissime pugnaturum. Sed hinc eius animo iustam
doloris causam ingeri quod id de se cancellario persuaderi
potuerit, cui devote semper obsequi studuisset, et nisi comitis ei
Gravinensis obfuisset odium, facile potuerat a cancellario veniam
impetrare, cum nec eum iurasse constaret, neque iurantibus quicquam
virium ministrasse. Dum hec adversus comitem agerentur,
Robertus comes Casertinus adiecit eundem auctoritate sua dudum
in Apulia Mandram et quedam oppida regis in Troianorum
finibus invasisse furtimque adhuc, eadem ignorante curia, possidere.
Ad hec ille respondit quod gaytus Petrus, qui tunc preerat
curie, Mandram ei tenendam ad tempus eo tenore dederat, ut
inde singulis annis curie certam redderet pecunie quantitatem;
oppida vero que in partibus Troianorum invasisse dicebatur, itidem
sibi a Turgisio terre illius camerario fuisse concessa. Interrogatus
idem Turgisius, qui tunc forte presens aderat, negavit
eum hec oppida sua licentia tenuisse. Iussi sunt itaque proceres
omnes, preter curie familiares, in partem secedere, super hiis
que adversus comitem dicta fuerant iudicialem sententiam prolaturi.
Erant autem hii qui ad iudicium faciendum surrexerant:
Boamundus Monopolis comes, Robertus de Lauro comes
Casertinus, Rogerius eius filius Tricarici comes, Rogerius comes
Avellini, Symon comes Sangrensis, Rogerius comes Giracii,
Rogerius Tironensis magister comestabulus, Florius Camerotensis,
iudex quoque Tarentinus et Abdenago Hannibalis

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio