Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 133


audito regis adventu confluxerant, eisdem erant sacramentorum
nexibus irretiti, nec incertum erat Gentilem Agrigentinum
episcopum a cancellario defecisse, neglecto quod ei prestiterat
sacramento. Interea Gillebertus comes Gravinensis ex insperato
superveniens, coniuratorum repressit audaciam, et incipientem iam
apertis indiciis apparere compulit inter suas iterum latebras occultari.
Centum enim milites non dubie virtutis secum adduxerat,
armis, ut premonitus fuerat, diligenter instructos, quos de nomina[tissimis
Apulie ac Terre Laboris militibus multis cognitos
bellis elegerat. Tota vero civitas variis iam ceperat rumo]ribus
fl[uctuari et plebem multosque] milites adversus cancellarium, preter
eam que iam plurimum invaluerat conspirationem, e vicino quoque
causa suppetens, instigabat. Nuper enim ad eum de Francia Normanniaque
clientuli multi confluxerant, qui, ut eorum mos est,
in contumeliosa verba precipites et curie patrocinio licentius abutentes,
Grecos et Longobardos proditores appellabant, multis eos
iniuriis lacessentes. Henricus ergo comes, crebris eorum qui
conspiraverant exhortationibus et consiliis animatus, terminum
certum constituit ut in cancellarium a curia redeuntem irrueret
improvisus et incautum occideret. Cumque dies instaret qua id
sibi faciendum decreverat, a multis occulte iusiurandum interim
exigebat, inter quos Rogerium, unum de iudicibus civitatis,
nocte quadam accersiens, petiit itidem ab eo ut iuraret voluntatem
comitis se facturum. Qui cum respondisset nequaquam
adeo se temere iuraturum nisi rem ei manifestius indicaret,
comes ei de morte cancellarii propositum suum aperuit, dicens
multos proceres et episcopos magnamque partem Messanensium
in idem sacramento sibi prestito consentire, diemque nichilominus
ad hoc comuni consilio deputatam eidem exposuit. At ille gratum
hoc sibi fore simulans asserensque nemini sapienti displicere
rem tan[torum procerum consiliis adprobatam, sed inconsulti
ac precipitis esse animi sine deliberatione rem tantam

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio