Guido Faba: Summa de vitiis et virtutibus

Pag 68


IV
EXORDIA ET CONTINVATIONES INANIS GLORIE.
1 Inanis glorie cupidus meritum quod alias promeruit auferente
tanto uitio totum perdit. 1' Hinc est igitur quod non pro laude
humana set bona conscientia facias opera que sunt Dei.
2 Qui felicitatem quesitam in terris inuenit, auctorem qui ei tribuit
non requirit. 2' Jnde est quod quicquid facias a Domino
recognoscas et non in terris set in celestibus glorieris.
3 Hominem qui est esca uermium de mundana gloria letari non
condecet, quoniam prospera fortuna cum fuerit hec seducit.
3' Quapropter non principem tenebrarum set lucis auctorem
secteris, sciens quod omnia secularia sunt transitoria et caduca.
4 Fallaces diuitie non conferunt iocunditatem quam proferunt,
quia nostre mentis inopiam non repellunt. 4' Jnde est quod in
talibus non debes confidere que possunt occidere non saluare.
5 Qui uane gloriatur in seculo ueram amittit gloriam in futuro.
5' Quare tue fraternitati suadeo ut, cum gloria nostra nichil
sit, quando letari uolueris in Domino tantum debeas gloriari.
6 Mundum homines cum eorum gloria sicut umbra pertranseunt,
quia uolentes iniqua faciunt pro quibus pene perpetue subiacebunt.
6' Quapropter illa facere studeas que in terris hominibus
placeant et angelis in excelsis.

Torna all'inizio