| id est humanitate subiciente sibi hominem, ut primo loco et principaliter
 illic animalitas predicetur de humanitate formaliter, et ipsa et ex
 ipsa predicetur de homine materialiter, quia homo est ibi materia sue
 locutionis.
 Cum igitur habeas in naturalibus quid sit predicari vel dici secundum
 aliquid, hoc ipsum et in theologicam rationem, id est ad dealitatem
 transtulit sanctus Dionisius, ostendens omnes divinas nominationes secundum
 divinam et perfectam rationem, que dealitas seu deitas est, toti
 divinitati adesse. Que ratio, scilicet dealitas seu deitas, dicitur divina et
 perfecta: divina, quia divinitas est, et perfecta, quoniam est id quod
 est et quo est, idest est hoc ipsum Deus.
 Dehinc proloquitur Dionisius et ait:  His igitur a nobis breviter quidem
 in talibus   exemplis supra prolatis   et partim,   id est particulariter et non
 universaliter, quia non omnia hic, que alias de divinis nominationibus
 edidit, interseruit. Unde supponit:  in aliis vero   operibus nostris   sufficienter
 ex eloquiis   divinis que ad earum astipulationem multiphariis exemplis
 induximus, et ostensis per auctoritatem   et diffinitis   per sententiam sapientium
 sunt, in his inquam operibus ratum et invariabile constat,  accipiendum
 esse in tota divinitate, qualemcumque replicare divinam nominationem
 universalem conabimur.   Bene ait “replicare” et non “numerare”. Numerus
 enim omnis ex diversorum generum diversis subsistentiis accidentium
 addictorum consurgit; ut cum dicitur “homo homo” vel “unus
 et alter homo” non ex una singulari subsistentia, qua hic vel hic sit homo,
 numeratur unus et alter homo, sed ex diversis subsistentiis quibus unus
 et alter accidentia sunt ad dicta, et ex quibus hic et hic est homo, numeratus
 est unus et alter homo. Ideoque hec numeralis alteritas, quia ex
 pluribus subsistentiis id est ex huius et huius singulari humanitate consurgit,
 numerus et replicatio est. Cum vero in divinis multa denominatio
 dicitur, ut “Deus est bonus” “iustus” “sapiens” vel aliquid
 huiusce, non numeratio sed replicatio fit, quia ab una et eadem singularique
 dealitate, qua Deus est Deus, “bonum” “sapiens” “iustum” vel
 omne consimile <de Deo> predicatur. Accipiendum est igitur, ait sanctus
 Dionisius, in tota divinitate predicari qualemcumque divinam nominationem
 universalem conabimur replicare, cum de Deo quid sit loqui
 gestiemus.
 Sed quare addidit universalem nominationem? Quia est quedam
 particularis nominatio Dei, que non in tota divinitate accipienda est,
 | 
 |