| et psalmodię, prout valebat, intentus, cilitio ad carnem indutus,
 aurata desuper purpura tegebatur; lecto etiam fulgentibus
 palliis strato, ipse in storia de papiris compacta tenera delicati
 corporis membra terebat. Promisit itaque beato Romualdo
 quod imperium relinquens, monachicum susciperet habitum;
 et cui innumeri mortales erant obnoxii, iam ipse pauperculo
 Christo subiectus cępit esse debitor sui.
 XXVI. Romualdus igitur cum eo quem prediximus
 Tammo et cum Bonifatio viro clarissimo, quem nunc felicissimum
 martirem se habere Russiana gloriatur ęcclesia, et cum
 aliis conversis Teutonibus a Tiburis oppido ad monasterium
 sancti Benedicti, quod in Cassino constitutum est monte, devenit.
 Ibi nempe graviter infirmatus est, sed cito ex divina misericordia
 convaluit. Habebat autem equum satis egregium, quem sibi
 | 1
 
 
 
 5
 
 
 
 
 10
 
 
 
 
 |