prolem, non habet culpam; quando autem fit causa concupiscentie 
satiande, sed tamen cum propria coniuge, habet culpam 
venialem". nichilominus autem potest habere culpam 
mortalem quando scilicet concupiscentia sic est immoderata, quod 
cum quacumque muliere sive cum propria sive cum aliena ipsam 
expleret. unde dicit Augustinus in libro Contra Iulianum: 
"Intemperatus in coniugio quid aliud nisi quidam adulter 
est?". tunc autem habet culpam mortalissimam quando 
vir abutitur uxore sua, unde dicit Augustinus in libro De Bono 
coniugali: "Ille usus, qui est contra naturam, execrabilis fit in 
meretrice, sed execrabilior in uxore". secundo iste amor debet 
esse perfectus ex parte uxoris, quia uxor debet diligere virum amore 
perfecto. istud autem sic ostendit sanctus Iohannes Crisostomus 
dicens: "Si vir habeat uxorem, hoc modo agnoscetur plena uxoris 
dilectio, quia uxor neminem debet putare sapientiorem, quam virum
  |  
  |