Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 781


alabastro; ibique celebravit excubias, et solemnes
vigilias per aliquot dies. In quo tempore
tractavit cum Petro Consule et Duce
Urbis Romanae de possessione et Capella Sancti
Blasii infra eandem urbem aedificata, et una
carte in loco et fundo Tusciano, quam noviter
a praefato Petro Imperator emerat: datis
inde sibi, cum esset Salerni, per Hermenulfum
Comitem et Missum suum octingentis libris
argenti, et de aliis multis rebus cum
Domino Papa, et cum Cardinalibus et
Senatoribus, et cum tota Romana plebe.
Perfectis igitur illis, quae in Romana civitate
decreverat facere, levaverunt Corpus Sancti
Martyris, et cum Hymnis et Canticis spiritualibus
Domino Apostolico praeeunte exierunt
ab Urbe, psallentes et gaudentes, et pro
tanto thesauro sibi coelitus collato gratias
agentes omnium conditori. Huius facti fama
egregia est in universo Orbe Romano, et tanta
convenit hominum multitudo, ut arenae
Maris posset aequari: laudantes et magnificantes
virtutem Imperatoris Ludovici, videntes
in eo gratjam esse Dei. Cum autem venissent
ad insulam Piscariae, quae validis aquis cingitur
undique, in ea parte, qua erat pons regalis,
constitit omnis multitudo jussu Imperatoris.
Et illis stantibus, Ludovicus ait:
Sicut credimus, nos portamus ossa Beati Clementis,
quae tumulare desideramus in loco, quem
cernitis. Verumtamen ad hoc agendum habemus
opus auxilio nostri Redemptoris. Rogemus
ergo eum, qui omnia potest, ut demonstret nobis
hodie in vestra praeentia, si hic veraciter
ille Clemens est, qui in profundo maris precipitatus
invenit templum marmoreum Angelicis
manibus sibi praeparatum; iter prabens populo
terrae in annuis festivitatibus suis, ut videntes
enarrent mirabilia Dei. Sihic est, de quo non
diffidimus, ostendat nobis Deus tali conditione,
ut multus ipse qui portat eum, incedat per
medios fluctus sicco vestigo, et dirigatur non
homine duce, ad illum locum, in quo loco honorifice
eum sepelire decrevimus praestante Domino
Nostro Iesu Christo. His dictis mulus
aquas ingreditur valde profundissimos, quae
impetu vasto currentes marinas repraesentabant
undas, et super ipsas ambulans sicco vestigio
longo tractu uno fere stadio intravit
insulam, et ubi constitit, ubi Dominus perordinaverat
Sancti Martyris glebam. Quod videntes
populi omnes, una voce laudaverunt
Omnipotentjam Dei, qui praesens est omnibus
invocantibus se in veritate, qui tam mirifice
declaraverat merita Sancti Martyris sui. Erant
ibi quamplures diversi infirmatibus laborantes,
qui audito adventu Martyris gloriosi fecerant
se asportari de civicatibus et habitaculis
suis, habentes in Deo fiducjam, qui per
sanctos suos operatur mirabilia magna nimis.
Hi revoluto corpore Sancti Clementis, cum
ejus ossa nuda teneret sacratissima manus Imperatoris
tantus odor egressus est de ossibus
suis, ut visum esset illis, qui aderant, quod
essent in paradiso Dei. Ex quo odore ubi fuerunt
tacti languentes, quos supra diximus, et
multi paralytici, illico sunt redditi sanitati.
O quantus luctus prae gaudio, et quantus clamor
sublatus est in excelso; cum viderent illos
sanos, quos moribundos attulerant, videre,
qui nihil antea videbant, audire, qui surdi
multo tempore fuerant! His exhilaratus Dominus

Torna all'inizio