Salimbene de Adam: Cronica

Pag 265


rubo vel sepe, cedebat isti, si cantare volebat, et ascultabat eum
diligenter nec movebatur de loco, et postmodum resumebat cantum
suum, et sic alternatim cantando voces delectabiles et suaves
resonabant ab eis. Ita curialis de cantu suo fuit, quod nunquam
se excusavit, nec occasione vocis lese sive a frigore impedite vel
aliqua alia de causa, quando fuit ad cantandum rogatus. Et ideo
illi versus, qui dici consueverunt, in eo locum habere non poterant,
scilicet:
Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
ut nunquam inducant animum cantare rogati.
Matrem habuit et sororem, que fuerunt optime et delectabiles
cantatrices. Hic fecit illam sequentiam:
Ave, mundi spes, Maria,
litteram et cantum. Hic fecit multas cantilenas de cantu melodiato
sive fracto, in quibus clerici seculares maxime delectantur.
Hic fuit meus magister in cantu in civitate sua Lucensi eo anno
quo sol ita horribiliter obscuratus fuit, MCCXXXIX. Item
cum dominus Thomas de Capua, qui erat Romane curie cardinalis
et melior dictator de curia, fecisset sequentiam illam:
Virgo parens gaudeat,
et rogasset fratrem Henricum Pisanum ut faceret ibi cantum,
et fecisset delectabilem et pulchrum atque ad audiendum suavem,
frater Vita fecit ibi secundarium cantum, id est contracantum.
Semper enim, quando inveniebat aliquem fratris Henrici
simplicem cantum, libenter ibidem faciebat secundarium
cantum.
Item hunc fratrem Vitam dominus Phylippus archiepiscopus
Ravennás assumpsit, ut esset de familia sua, cum esset legatus
in Aquilegiensi et Gradensi patriarchatibus, in Ragusiensi, Ravennate,
Mediolanensi et Ianuensi civitatibus et dyocesibus ac provinciis
nec non et generaliter in Lombardia, Romagnola et Marchia
Trivisina. Assumpsit autem eum, tum quia de contrata sua erat,

Torna all'inizio