Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

299


valde mirum et malum indicium si ipse calige corrosissent
mures". forte igitur iste homo, de quo supradictum est, sicut
et ille romanus auguria murium observabat, et ideo conveniens
fuit ut tanquam augur murium a muribus puniretur. per idem
tempus, sicut in cronicis legitur, omnes pisces in aquis mortui
sunt et galine et cetere aves domestice, a domibus fugientes,
facte sunt silvestres, et multa alia portenta illis temporibus
acciderunt. nec mirum si tunc talia monstra accidebant,
quia tunc Guibertus scismaticus defendebatur et Gregorius,
vir sanctissimus, fugabatur. de Ciriaco episcopo sexto decimo.

Torna all'inizio