| et regnum etiam transmutatur, sicut scriptum est, quia regnum a gente
 in gentem transfertur propter iniustitias et iniurias et contumelias et diversos
 dolos.
 X. Quomodo per prudentiam hec pax accipiat firmitatem.
 Ceterum qualiter pax ista per prudentiam accipiat firmitatem, rex Salomon
 tibi exemplo sit. Qui prudentissimis sapientie sue consiliis per octoginta
 annorum volumina, sicut Iosephi narrat ystoria, regnum sibi in pace
 tranquillissima pariter et felicissima roboravit. Cuius pacis bonum
 semen eius Roboam per insipientiam perdidit regnum faciens bipartitum;
 de quo liber ait Ecclesiasticus, quia finem habuit Salomon cum patribus
 suis et reliquit post se de semine suo stultitiam genti et imminutum <a>
 prudentia Roboam, qui avertit gentem consilio suo. Item super eadem scriptura
 dicit: Rex insipiens perdet populum suum, et civitates inhabitabuntur
 per sensum prudentium. Et in libro Sapientie: Si delectamini,
 inquit, sedibus et sceptris, reges populi, diligite sapientiam, ut regnetis in
 perpetuum. Tunc enim, sicut quidam scripsit, tunc bene regitur
 respublica, cum philosophi regnant et reges philosophantur. Erudimini
 ergo omnes, qui iudicatis terram!
 Pacem autem istam regis maxime prudentia confirmabit, si rex ipse
 perito dispensationis consilio omni generi hominum, quibus preest, omni
 ordini, omni sexui, omni etati, salvo tamen privilegio discipline (scriptum
 est enim: Disciplinam in pace servate, filii) ita se tractabilem et velut
 popularem indulserit, ut favorem semper habere publicum mereatur,
 sicut Octavianum fecisse Augustum Romanorum ystorie vulgaverunt;
 | 
 |