Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 424


sine ratione esset discriminosa; et usi sunt hiis duabus
opinionibus septingentis annis, usquequo apparuit Bramendes
medicus qui experienciam despexit dicens quod ex ea error
proveniebat, quare solum racioni innisus est. Qui dimisit post,
tres discipulos, qui discordantes facti sunt: quorum unus innixus
experiencie tantum, alius rationi tantummodo, tertius ingeniis et
incantationibus adhesit. Et duraverunt hoc modo annis septingentis
usquequo apparuit Plato medicus qui, investigans eorum
dicta, cognovit quod sola experiencia erat periculosa et ratio
sola non sufficiebat; et muniens se ambabus opinionibus, combussit
libros de ingeniis et incantationibus et libros factos de
experiencia tantum, item factos super rationem tantum; factos
autem super utranque opinionem retinuit et conservavit. Deinde
obiit et remansit ars medicine apud suos discipulos prout ipse
composuit et confirmavit. Qui fuerint quiuque, statuentes unum
ipsorum ad medendum corporibus, secundum ad minuendum et
comburendum, tercium ad medendum vulneribus, quartum super
curandis oculis, quintum in solidandis ossibus fractis et ad loca
propria reducendis. Post hoc apparuit Esculapius secundus, mille
et quadringentis annis transactis; qui, investigans opiniones diversas,
opinionem Platonis veram et rectam reperiens, commendavit
et adhesit eidem. Et dimisit post se tres discipulos, Ypocratem
scilicet et alios duos, quibus mortuis, remansit solus
Ypocras, pro suo tempore perfectus virtutibus, utens experiencia
et ratione. Qui quidem Ypocras, investigans quod ars medicine
propinqua erat perdicioni quia perierant illi qui exercitabant in
duabus insulis predictis et jam ipse in insula Chau solus

Torna all'inizio