PRAEFATIO PETRI MALLII IN OPUSCULUM 
HISTORIAE SACRAE AD BEATISSIMUM PATREM 
ALEXANDRUM III PONT. MAX. 
SANCTAE ET APOSTOLICAE SEDIS ALEXANDRO, DEI GRATIA SUMMO 
PONTIFICI ET UNIVERSALI PAPAE, PETRUS MALLII, SOLA DEI PIETATE 
BEATI PETRI BASILICAE PRESBITER QUALISCUNQUE, LIBELLUM EX ARCHIVO 
EIUSDEM SACROSANCTAE BASILICAE COMPILATUM. 
Licet haec quae sequuntur in sanctorum  Libro Pontificum  et 
in eorum quoque sepulchris plenissime scripta reperiantur, quia 
tamen dominis et fratribus meis idoneum et utile visum est, haec 
me breviter in unum colligere, ut ad quorumlibet notitiam facilius 
pervenirent, quod fraterna mihi charitas imperavit, fideliter adimplere 
proposui. Non quod ingenii vires mihi suppeterent, sed 
quia me ad hoc illa virtus obedientiae provocaret, quae, sicut venerando 
Samuelis testimonio dicitur, holocaustis et victimis antefertur. 
Et quidem saepe corporis in me perpendens invalitudinem, 
et scientiae considerans parvitatem, diu diffidendo factus sum ut 
homo non audiens, dum me ad hoc opus sufficere non viderem. 
Sed quia, teste Apostolo, dilectio proximi plenitudo est legis, 
fraternae dilectionis auctoritate compulsus, percepi confidentiam 
iniunctorum; ne occasione meae invalitudinis arbitrium propriae 
sequerer voluntatis, et ita cum apostata angelo et vetere homine, non 
Christi, sed proprio placendo sensui, [locum] sortitus essem, factusque 
ut membrum corporis absque capite, lucis ac vitae participatione 
carerem. Quoniam igitur Deus dissipat ossa hominum sibi 
placentium, duxi non in hoc mihi, sed charitati, quae Deus est, potius
  |  
  |