Salimbene de Adam: Cronica

Pag 918


De audatia Monachi de Bibianello et de morte Ugolini de Canossa.
Et Monachus de Bibianello personaliter ivit et posuit ignem
in domum domini Rolandini de Canusio et combussit eam et
fecit eam dirui usque ad fundamentum in ea. Et cum hec fierent,
confortabat armatos suos dicens: «Venite ad me secure et nolite
timere
, quia ego fatatus sum et ledi non possum». Hoc autem ideo
dicebat, ut provocaret suos et faceret eos audaces. Et interfectus
fuit ibi quidam popularis homo qui erat pulcher et bonus et amicus
meus et omnium fratrum Minorum, et erat ex parte domini
Rolandini et domum eius die illo custodiebat. Hic artem habebat
tonsorandi pannos in civitate Regina et dicebatur Ugolinus de
Canossa. Hec autem facta sunt quarta feria infra octavam Pasche,
qua die ad missam cantavimus: Venite, benedicti. Et
ego habitabam in loco fratrum Minorum de Monte Falconis, et illa
die ivi Regium et intravi civitatem et vidi hec omnia oculis meis,
quia tota die circuivi per civitatem illam, dum hec omnia fierent.
Et conversi sunt ludi, quos Regini in Quadragesima fecerunt,
in plantum et in lamentum, quia male portendebant, dum tali
tempore fierent. Nam tempus belli et tempus pacis, tempus ludendi
et tempus flendi, quia omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt
universa sub sole, ut habetur Eccle. III, et Eccle. VIII dicitur quod
omni negotio tempus est et oportunitas. Et archipresbiter maioris
ecclesie, qui dicitur Hencius Ubertus, et quidam heremita predicabant
in pleno populo quod illi ludi qui fiebant a Reginis in Quadragesima
in civitate Regina, bene et bona significabant.
De commendatione fratris Benevenuti Montanarii.
Frater vero Benevenutus ex Ordine fratrum Minorum contrarium
dicebat in predicationibus suis, scilicet quia male portendebant,
sicut postea probavit et demonstravit eventus. Iste frater
Benevenutus de territorio Mutinensi fuit et lector in theologia,
bonus et sollemnis et gratiosus tam clero quam populo predicator;
Grecum novit et Latinum. In textu Biblie sutilissimus et valde

Torna all'inizio