Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 213


dicebant, eo audiente frequenter: "Nolumus
alium regem, nec alterius dominum, nisi istius
principis affectamus. Iste, et nullus alius, rex
proculdubio noster erit. Deus conservet eum
pro libertate nostra. Non enim nobis competit
clericorum dominium: sufficiant ecclesiae romanae
spiritualia; principi autem nato imperatoris
temporalia libera derelinquat".
CAP. V
Innocentius papa Neapolim petit: eique obviam factus
Manfredus, Borrellum de Anglono, veterem suum
inimicum, forte sibi occurrentem, dat suis necandum,
et Acerras sese recipit. Innocentius vero, cum
Neapolim venisset, contendebat ut Manfredus judicio
se subjiceret, suique marescalli imperio pareret.
At ille, dubitans de istius fide, neque ibidem tutum
se putans, ad Luceriae Sarracenos confugit, a quibus
receptus atque adjutus, quamplures civitates
adipiscitur. Interea Innocentius Neapoli moritur,
et magis magisque crescit Manfredi audacia.
Interea dominus Innocentius quendam de genere
suo capitaneum praemittit Neapolim. Ipse
vero apud Sanctum Germanum cum curia tota
venit, ibique per comites et barones, qui sibi obviam
tanquam regni domino occurrebant, reverenter
et venerabiliter extitit visitatus. Cum quibusdam
baronibus quidam de majoribus ex iis
nomine B. de Augione convenerat, qui vivente
Corrado de ortu Manfredi ejusque defectu in
contumeliosa improperia contumeliose proruperat.
Contra hunc sane Manfredus habens animum
conturbatum, inimicitiae jaculum, quo eum, opportunitate
captata, posset offendere, denuo gestabat
occultum. Occurrens ergo Manfredus summo
pontifici praelibato, quadam vice prope Sanctum
Germanum B. de Augione praedictum inermem
habuit obvium, ut volebat, et, opprobriorum
non immemor, sed ex eorum memoria cordis dolore
tactus intrinsecus, suis illico imperavit armigeris
quod in dictum B. irruerent gladiis, eumque
ignominiose tractarent. Occubuit ergo
Manfredinorum gladiis nobilis memoratus; et
Manfredus, judicium formidans ecclesiae in hac
parte, fugit Acerras. Dominus vero Innocentius
accessit usque Neapolim; ibique fuit ex Manfredi
parte diversorum tractatuum sollicitatus instantiis,
et quod sub certis pactis Manfredum ad
sua mandata reciperet requisitus. Sed, quia excessus
gravitas magna erat tum ratione occisi,
qui erat de primatibus regni unus, tum etiam
ratione ejus quod in conspectu romani papae
fuerat tantum maleficium perpetratum, necnon
quia, si facti tam gravis enormitas non sortiretur
media justitia poenam suam, magnae turbationis
scandalum inter regni majores, quibus fere
omnibus dictus B. consanguinitatis vel affinitatis
linea attinebat, oriri poterat et moveri; dominus
Innocentius praefatum Manfredum sub
conditione vel pacto recipere noluit ad mandata,
sed in hoc semper proposito firmabatur, ut Manfredus

Torna all'inizio