| Ad primum ergo dicendum, quod privatio ab eo non ponitur per se principium,
 sed per accidens; nec in esse rei, sed in fieri tantum.
 Ad aliud dicendum, quod secundum ipsum, primum principium agens et ultimus
 finis reducuntur in idem numero, ut patet in 12 Metaph.: ubi ponit
 quod primum principium movens movet ut desideratum ab omnibus. Forma
 autem quae est pars rei non ponitur ab eo in idem numero incidere cum agente,
 sed in idem specie vel similitudine: ex quo sequitur quod sit unum principium
 primum extra rem, quod est agens et exemplar et finis; et duo quae sunt partes
 rei, scilicet forma et materia, quae ab illo primo principio producuntur.
 «Intelligendo amaret». Hic ponit quatuor, quae se secundum ordinem habent.
 Intellectus enim secundum apprehensionem boni gignit amorem, amor autem
 unit amato, et quodammodo illud suum esse facit possidendo. Et ex hac
 coniunctione sequitur delectatio quae perficit rationem fruitionis. Cetera ex
 praedictis manifesta sunt.
 | 
 |