Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 820


et cum intellectu possibili; quod est contra Philosophum in 8 Metaph.,
ubi dicit, animam corpori nullo mediante uniri, nec etiam mediante scientia, ut
Licophron dicebat; in quod ista positio redire videtur. Tertio, quia operatio non
egreditur ab obiecto, sed a potentia: non enim visibile videt, sed visus. Si ergo
non coniungitur intellectus nobiscum, nisi per hoc quod species intellecta aliquo
modo habet subiectum in nobis, sequitur quod hic homo, scilicet Socrates,
non intelligat, sed quod intellectus separatus intelligat ea quae ipse imaginatur:
et plura alia absurda non difficile est adducere.
Et ideo, remotis omnibus praedictis erroribus, dico cum Avicenna,
intellectum possibilem incipere quidem esse in corpore, sed cum corpore non
deficere, et in diversis diversum esse, et multiplicari secundum divisionem
materiae in diversis individuis, sicut alias formas substantiales: et superaddo
etiam, intellectum agentem esse in diversis diversum: non enim videtur probabile
quod in anima rationali non sit principium aliquod quod naturalem operationem
explere possit; quod sequitur, si ponatur unus intellectus agens, sive
dicatur Deus, vel intelligentia. Nec iterum dico, haec duo, scilicet intellectum
agentem et possibilem, esse unam potentiam diversimode nominatam secundum
diversas operationes; quia quaecumque actiones reducuntur in contraria principia,
impossibile est eas reducere in eamdem potentiam; propter quod memoria
a sensu distinguitur, quia recipere species sensibilium, quod est sensus, et
tenere, quod est memoriae, reducuntur in contraria principia etiam in corporibus,
scilicet humidum, et siccum. Cum ergo recipere species intellectas, quod
est intellectus possibilis, et facere eas intelligibiles actu, quod est intellectus
agentis, non possint secundum idem convenire; sed recipere convenit alicui
secundum quod est in potentia, et facere secundum quod est in actu: impossibile
est agentem et possibilem non esse diversas potentias. Sed quomodo possint
radicari in una substantia, est difficile videre: non enim videtur quod uni substantiae
possit convenire esse in potentia respectu omnium formarum intelligibilium,
quod est intellectus possibilis, et esse actu respectu omnium illarum,
quod est intellectus agentis: alias non posset facere omnes formas intelligibiles,
cum nihil agat nisi secundum quod est in actu. Sed tamen sciendum quod non
est inconveniens aliqua duo esse, quorum utrumque secundum diversa est in
potentia respectu alterius; sicut ignis est in potentia frigidus, quod actu aquae
convenit; et aqua est in potentia calida, quod actu est in igne; unde agunt et
patiuntur ad invicem. Similiter dico quod se habet res sensibilis ad animam
intellectivam: res enim sensibilis est potentia intelligibilis, et actu naturam
distinctam habens: in anima vero est actu lumen intellectuale; sed determinatio
cognitionis respectu huius vel illius naturae est in potentia; sicut pupilla est in
potentia respectu huius vel illius coloris; et ideo anima virtutem habet per
quam facit species sensibiles esse intelligibiles actu, quae est intellectus agens;

Torna all'inizio